17/11/09

Supremus amor

Musarum quidem gratia valde callemus Latinitatem colendi studium, quod omnibus praeponimus divino furore afficientibus. Excellentiora autem gratia videtur cum sodalibus idem exsuscitare, ut floreant artes amoresque ad sapientiam partiendam augendamque. Exsolvere igitur animos taedio Latinitatem discendi necesse est, quamobrem diligenter virtutes methodi Ørberg magistri laudo apud collegas. Reapse hoc non fas est dictu saepe: nihil opus est rationibus ubi res ipsa clare intelligitur. Cum allocutus fuissem istis de libris, omnes se praebuerunt laetos ad viva voce Latinitatem studendam. Iam multi discipuli, sodales mihi, libros more Ørbergianos perlegere volunt, et latine et graece. Laetissimus sum!



John Coltrane - A love supreme part 2 "Resolution"

16/11/09

Volo, non valeo

Probe dicebant antiqui: latine, non grammatice loqui oportet cum aliquid more imprimatur Romano in animo. Saepe Latinos convenire peritos, nonnumquam Ciceronem aemulari opus est ut rem ad verba aliquo modo deflectere liceat. Nisi doctrina aut virtute, tunc quasi divine scribitur quod in buccam veniat. Quandoque in verba inferimus, ipsa sermonis natura mutatur ut ad rem, quam antehac cogitavimus, redeamus. Latina denique res esset si modo intulissemus Latino. Hoc profecto latine qui quiverunt fecerunt, omnes vero lingua qualibet opinamur, Latinis hodie verbis tantum sermones colimus ut κτήμα ες αεί maneant, temporaque pervincant peracta, quippe qui cordate conduntur. Nexumne utrolibet putatis? Quod dictum, aliter dici potest, omnia autem dici vel intellegi non possunt. Minime, o astuti, de Lucretio loquor. Philosophico quidem sensu rem perpendamus. Recordaminine fabulas Aesopi quasvis in quibus animalia loquuntur? Disceptationem trahunt, urgeo itaque philosophos:



http://www.youtube.com/watch?v=4TEkGT0BqEA

13/11/09

Ne iustitiam amittamus

Ut bene iam scitis, Universitate Michigan State philologia est deletura classica ut discipulos futuros habeant barbariores, qui deesse videntur. Nobis, qui latine colimus, duae sunt virtutes assequendae, ea quae communi vocabulo sapientia vocatur, ea autem quam iustitiam nominamus, ut antiqui valde sciebant, quae et verba et facta efflagitat. Itaque videre oportet ne dum sapientiam custodimus, iustitiam amittamus. Omnibus igitur opus est pro latine subscribere, nam, ut cara Sandra memoravit anno antea, qui inferunt, etiam qui non propulsant, iniustitiam spargunt.

11/11/09

Cotidie mane

Quis nobis silvas ante omnia placere asseverat? Multo mane praegelidam, denique calidam, postremo rursus frigidam caeli naturam fero nam ex civitate cotidie in universitatis nemora pervenire necesse est mihi. Paulo ante similes nonam, decimam sive undecimam horas existimabam, nunc tamen clare mihi dividuntur: in nona algeo, undecima autem hora flabellum quaeso. Cum sententiolam scriberem hanc nomina ut diei partes illustrarem quaesivi Latina, quae tandem repperi: diluculum, mane, meridies, vesper fuerunt mihi inventiones. Num mane satis videtur vobis? Rusticae etiam Romanae linguae hodiernae tantum mane dicunt, linguae autem quae coluntur in septentrione plura habent verba: forenoon/vormittag, afternoon/nachmittag dicuntur. Cum sic segregetur, profecto aliter illis est labor atque temporis visio.

Ecce carmen quidam quo expergiscor cotidie mane:


04/11/09

Latinitas iam vere colitur

Vehementer eram sollicitus antehac Latinitatis studium in Universitate incepissem, quod in aestatis mensibus fuit, quia motu propio Latinam linguam cum magistri Orberg libro didiceram nec priscos ad mores redire -i. e. sermones vivos cohibere- placebat, nam maximos praeclarosque se praebuerunt lingua studente. Qua de causa eos cohibere opus erat? Reapse novas methodos Latinitatem docendi aliquibus displicere magistris notum est. O nobis si Latinitatem referat Iuppiter vivam! Feliciter magistro, quo erudimur, valde libet Latinitas semiviva, quoniam nullum violentum perpetuum, ac illi magno cum gaudio dedi librum heri qui Sermones Romani vocatur, quem nesciebat, ut consideret.

31/10/09

ἑλληνικῶς (1)

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
difficile inlustrare latinis uersibus esse

136-137, Liber I, De rerum natura,
Lucretius

Retrorsum autem dicendum: colere cum oporteat quoque Graecam linguam, hunc sermonem ἑλληνικῶς scripsi, quem optimus Consaluus virtute emendavit ac qui cotidianis de rebus tractat. Ignoscite mihi nam inter pessimos numeratur...

Τὸ διδασκαλεῖον μου κατ᾿ ἀρχὰς οὐ πολὺ ἀπεῖχεν ἀπὸ τῆς ἐκκλησίας (ἐνταῦθα γὰρ ἡλικίας οὔπω ᾠκοδομήθη πάντως), καὶ αὐτὸν ἐναντίον οἰκίων ἦν. Νῦν δὲ τὸ εἰσαφικνεῖσθαι χαλεπὸν δοκεῖ μοι, διότι ἔκτοπον, ἐν ὕλαις κεῖται. Νέον γὰρ ἀνισόπτερα, ἣ οὔκουν ἐκεῖ οἰκεῖ, εἰσῆλθεν παιδαγωγεῖον · βουλομένη μανθάνειν ἑλληνίζειν εἰσῆλθεν, τοιαῦτα δὲ καὶ οἱ μαθηταὶ εἶπον. Τί γάρ;

16/10/09

Quodcumque sit, adversor

Philologiae sive aliarum scientiarum spiritus instrumentum omnium, qui disciplinas has colimus, interest, iam conclusiones pendent ex eodem. Verbi gratia, si veritas una inventa, nihil existimanda nisi sermo illi optime videtur. Potest autem bona methodus reperi ad humaniores litteras studendum? Methodus quam excelsi Cartesius aut Popper condiderunt naturalibus scientiis transferri non potest in philologiam, quoniam lingua mathematica dicere non possumus, nec decretoriis formulis, etc. Per saecula notio perseveravit haec, quod scepticismum duxit.
Immanuel Kant, primus inter pares, humaniores litteras ad scientiae methodum secutas fuisse coegit, qua de causa inferiores videntur. Attamen philosophi prisci atque aliqui hodiernorum (H. G. Gadamer) optime notaverunt formationem, non methodum, instrumentum studii philologiae esse.
Sceptici, iocosi viri, iam rationes proprie non habent. Canere maxime iis libere dicitur...


Quodcumque sit, adversor.

02/10/09

Calculus ratiocinator

Cum collega de novis studiis me allocutus fuisset, cui disciplina tractanda Philosophia est, mihi dixit maxime metuere Logicam, quae egregia mihi videtur esse -quamquam qui linguam Latinam discimus alieni infeliciter sumus talibus a rebus.
Logicam eiusdemque europaeum patrem, Guilielmum Leibniz, proprie sodales esse oportet classicorum studiosorum, a quibus expectare eum callere potest iam ipse latine scripsit. Ille linguam singularem, quam calculum ratiocinatorem appellabat, mirabatur, ex qua omnia effingeretur. Saepe autem viri praeclari ad tenebras obducuntur, sine ratione deridentur, per saecula in oblivionem sunt. Nam usque ad 1854 nemo rursus de ista re locutus fuit. Philosophi hodierni qui hanc disciplinam colunt, quorum Kripke aut Curry, Leibniz redemerunt cum Georgio Boole, qui verbi gratia dixerat:

X et Y: variabiles rerum quarumvis.
I: universa classis.
O: vacua classis.
V: aliquot.

Omnes viri mortales sunt. > Omnes Y aliquot X sunt. > y = vx.

y = vx

Ergo:

y - vx = o

Vel:

y (I - x) = o (Viri immortales non exsistunt).

etc.

Sane, ut latine quodcumque dici potest, etiam logica:

(pV ¬p) Pluit aut non (tautologia).

27/09/09

Ὁ σοφὸς νεανίας εὗρεν πῶς συγγράφειν ἑλληνικῶς

Ὁ σοφὸς νεανίας εὗρεν πῶς συγγράφειν ἑλληνικῶς.

Aegritudine graece in computatoria machina scribitur, et eundem scribere proditur aspere, sed valde placet opusque erit hoc anno ut bene efficiam disciplinas quamprimum studendas sive pensa a magistris missa. Istam ad rem bene proficio per Athenaze librum quem colo, et quem nihil a LLPSI dissimilem existimo, cui benedico. Iam porro graecabor!