Tandem linguae Germanicae pensa incepi magno cum gaudio, nam mihi necessaria sunt ad Romae studiosos legendum, ceu Jebb sive Wilamowitz (dicendum generaliter Germanicos Latinitatis peritos esse), et dum sol nitet supra nos, quod mehercle adhuc sentio, in libris pono luculentis studium ut auctores Germanici collegae mihi sint. Re vera minime Goethe aut Schiller aventicii sunt Ciceronis aut Caesaris; declinationes, coniugationes atque multa verba comunes res sunt. Nonne putatis similem edere et essen esse? Aut libere ac lieber?
Haec pauca locutio Germanica in taberna a me facta est:
- Guten Abend, Frau Juárez.
- Guten Abend, Herr Pérez. Wie geht's?
- Danke, es geht. Und Ihnen?
- Danke, gut. Was trinken Sie, ein Bier?
- Nein, lieber eine Cola bitte.
- Und woher kommen Sie, aus Deustchland?
- Nein, ich komme aus Spanien. Ich lerne Deutsch da.
- Sie sprechen gut Deutsch!
- Danke.
- Sprechen Sie auch Katalanisch?
- Ja, ich spreche gerne Katalanisch. Ich wohne in Catalunya.
Si Germanicus lector es, emenda quod necessarium esset!
De Tanka Latina
-
Hodie etiam in scriptorio Sandrae optimae inveni "tankam", quae genus
litterarum Japonicarum traditione transmissum est ac Latine "carmen breve"
dicere vul...

5 annotationes:
Molts ànims i enhorabona per l'estudi de l'alemany. Tot fa falta per al llarg camí que ens espera.
Macte, Jaume! quae de uocibus germanicis dicis certe cum uera tum curiosissima sunt. fac ut omnia quam iucundissime ac probissime adipiscaris ut semper rudimenta istius linguae maneant tibi secunda in mente. Vale!
Tibi quoque gratulor de studiis linguae Germanicae uel Theodiscae. Optimum consilium est eis qui in studia classica aut historiae Romae incumbere gestiant. Excusatam me habeas si curiosa uidear, Jaume. Quae in studia tu incumbes, selectiuitate superata?
Gratias vobis. Certe iucundius mihi sit Germanicum studium ob commentaria vestra.
Sandra: Incepturus Philologiam Classicam in UAB sum. Iam de hac re vobis exponam...
Jaume
Salve!
Verba edere et essen non forte similia sunt. Immo sunt agnata. Radix ista ed-, es- sive et- in linguarum multitudine Indoeuropaearum invenitur: exempli gratia in linguas Anglica ("eat"), Russica ("есть"), Hibernica ("ith"), Graeca ("ἐσθίειν"), Hetthaea ("ed-") et c.
In dictionario meo ethymologico de verbo "lieber" scriptum est id quoque agnatum esse cum verbo Latino "libere", aliisque verbis e linguis Russicae ("любить")... estne valde mirifica ars linguisticae historicae?
Ut valeas,
- André
Publicar un comentario en la entrada